Ad Fontesto the sources

On the Origin of the Sciences (De ortu scientiarum)

Al-Farabi · 2.3k words · Latin Text

Text size:
Latin text only — English translation not yet available.
Contents — 7 sections
  1. Dictio de cognoscenda causa ex qua orta est ars numeri.
  2. Dictio de cognoscenda causa ex qua orta est ars mensurandi.
  3. Dictio de causa ex qua orta est scientia de stellis.
  4. Dictio de cognoscenda causa unde orta est ars müsicae, ^
  5. Dictio de cognoscenda causa ex qua orta est ars naturalis.
  6. Dictio de cognoscenda causa ex qua orta est scientia divina

Liber Alpharabii de ortu scientiariim.

Epistola de assignanda causa ex qua ortae sunt seientiae philosophiae, et ordo earum in disciplina.

<Cap. i>

Scias nihil esse nisi substantiam et accidens et crea-s torem substantiae et accidentis benedictum in saecula.

Accidens autem apprehendunt quinque sensus praesentia et tactu, nihilo mediante inter ipsum et illos; sicut color, quem apprehendit visus per se, et discernit inter albedinem et nigre- dinem ; et sicut vox, quam apprehendit auditus per se, et lo distinguit inter acutum et grave; et sicut odores, quos appre- hendit olfactus per se, et discernit inter suave et fetidum; et sicut sapores, quos apprehendit gustus per se, et discernit inter dulce et amarum; et sicut tactibile, quod apprehendit tactus per se, et discernit inter moUe et durum.

Substantiam autem non apprehendit nisi ratio, mediante accidente inter hanc et illam. Ratio enim novit quia colori subest coloratum et voci auditum; similiter in reliquis sensibus.

Sed quomodo ortae sunt omnes seientiae ex sub- «tantia et accidente, et quomodo coeperunt esse per illa, de- monstrabo.

Dictio de cognoscenda causa ex qua orta est ars numeri.

Dico quod, quia substantia suscepit multiplicem divisionem et multam diversitatem partium, ortus est hinc numerus, qui est multitüdo composita ex unitatibus. Et quia substantia natura- liter habuit dividi usque in infinitum in potentia, fuit quoque numerus infinitus in potentia. Et scientia habita de numero fuit scientia multiplicandi partes substantiae alias in alias, et

B e i t r. XIX, 3. Gl. Baeumker, Alfarabi, über den Ursprung d. Wissenschaften.

18 Alpharabi, Über den Ursprung der Wissenschaften.

dividendi alias per alias, et aggregandi alias aliis, et minuendi alias ab aliis, et adinveniendi radicem omniiim illorum quae radicem habent et proportionem alianim ad alias, et cetera, Patet igitur ex bis qiiomodo adinventiis est numerus, et iinde 5 ortus est et multiplicatus, et quae fuit causa esse eius et .sui exitus de potentia ad el't'ectum et de non-esse ad esse. Haue autem scientiam vocant sapientes Graecorum arithmeticam.

Dictio de cognoscenda causa ex qua orta est ars mensurandi.

Dico quod, postquam substantia coepit dividi in multas

10 partes, sicut praediximus, accidit unicuiqiie suarum partium figurari aliqua figiira et disponi aliquo modo. Ex quibus quae- dam figuratae sunt figura rotunda, quaedam triangula, quae- dam quadrangula et quaedam pentagona; et sie excreverunt secundum ordinem numeri usque in infinitum, quemadmodum

15 apparuit in partibus substantiae cum divisa fuit. Ergo opus fuit scientia per quam accederemus ad cognoscendum figuras illas quae continent partes illas. Per hanc igitur scimus com- parationem earum inter se et mensuram earum inter se, et quo- modo Sit figura consimilis alii figurae et figura in figura et

20 figura super figuram, et cetera quae accidunt figuris. Haec ergo scientia fuit scientia mensurandi. Ergo mensurans est ars quae facit scire mensuras, et facit scire comparationem earum inter se in lineis, superticiebus et corporibus; et haec vocatur graece geometria. Patet ergo quomodo emersit scientia

25 mensurandi et unde fluxit et unde orta est, et quae causa fuit sui exitus de potentia ad effectum et de non-esse ad esse,

Dictio de causa ex qua orta est scientia de stellis.

Dico quod, quia substantia mota est naturaliter, divisus fuit motus eius in tres species, scilicet in velocem et tardui

30 et medium inter illos. Unde opus fuit arte per quam accede- remus ad scientiam illorum motuum et ad sciendum mensurai uniuscuiusque ad alios et comparationem; et haec scientij est de motu caelesti. Per hanc ergo pervenimus ad cursui planetarum et ad oppositionem earum in propriis caelis et ad^

35 earum directionem et retrogradationem et stationem et locum earum in adaequatione. Sed non pervenimus ad aliquid herum

Liber Alpharabii de ortu scientianim.

nisi per duas artes praecedentes, scilicet arithmeticam et geo- metriam, sine quibus non solum difficile esset ad haec pertingere, sed etiam impossibile. Graeci aiitem appellant hanc scientiam astronomiam.

Dictio de cognoscenda causa unde orta est ars müsicae, ^

Dico etiam quod, postqiiam substantia mota fuit, aceidit ei sonus, qui divisus fuit in tres species, scilicet acutum et gravem et medium inter illos. Unde opus fuit arte per quam provenire- mus ad scientiam sonorum acutorum, scilicet eorum qui sunt in ultimo acuitatis, et scientiam sonorum gravium, scilicet eorum lo qui sunt in ultimo gravitatis, et scientiam sonorum mediorum inter illos, et comparationem eorum inter se, ad hoc ut nihil lateat nos de his quae accidunt substantiae. Ars ergo illa fuit scientia de sonis,

Cuius utilitas est ad temperandos mores animalium qui is excedunt aequalitatem, et perficiendos decores eorum qui non- dum sunt pert'ecti, et ad conservandum eos qui videntur aequales et nondum pervenerunt ad aliquod extremorum. Et est etiam utilis ad salutem corporis, eo quod quandoque corpus infirmatur languente anima et impeditur ipsa existente impedita; unde curatio corporis fit propter curationem animae et adaptationem suarum virium et temperationem suae substantiae ex sonis agentibus hoc et convenientibus ad hoc.

Huius autem scientiae radices sunt tres: metrum, melos et gostus, Metrum autem inventum est ad proportionandos in- tellectus rationales dictionibus; melos inventum est ad propor- tionandas partes acuitatis et gravitatis ; et hae radices duae sub- iectae sunt sensu! auditus. Gestus autem sensui visus subiectus est, qui institutus est ad conformandum se metro et sono moti- bus consirailibus et coniparationibus competentibus. Haec igitur ars esl subiecta diiobus praecipuis sensibus, qui sunt auditus et Visus. — Ergo iam manifestum est unde emersit ars musicae et unde fluxit et orta est.

Et in hac coraplentur scientiae discipiinales, quae dicuntur scientiae domatrices quatuor. Quae quatuor scientiae dicuntur domatrices, eo quod edomant speculatorem suum et subtiliorem

20 Alpharabi, Über den Ursprung der Wissenschaften.

eum reddimt, et ostendunt ei rectam viam ad sciendum id, quod est post illas, rectissime.

Dictio de cognoscenda causa ex qua orta est ars naturalis.

Dico quod, quia substantia aliquando rubet et aliquando

5 pallet, aliquando prolongatur et aliquando abbreviatur, ali- quando augmentatur et aliquando diminuitur, aliquando gene- ratur et aliquando corrumpitur, aliquando infirmatur et ali- quando sanatur, ideo opus fuit scientia quae hoc totum osten- deret, scilicet per quam perveniremus ad scientiam liuiuscemodi

10 permutationis qualiter fiat, et quae sint eins occasiones et causae, et quomodo possemus removere has occasiones nocentes cum vellemus repellere, et quomodo cum vellemus possemus eas augere. Haec igitur scientia fuit scientia de naturis, quae est scientia de actione et passione.

15 Quam cum inquisivimus et eins originera, inveniemus qua-

tuor elementa, quae sunt ignis, aer, aqua, terra; quae sunt massa substantiae contentae sub cireulo lunae; ex quorum qualitatibus quatuor, quae sunt calor, frigiditas, humiditas et siccitas, confngunt accidentia in substantiam et adveniunt actio

20 et passio. Et ex bis quatuor radicibus cum primis quatuor, quae sunt quatuor scientiae disciplinales, emersit scientia quae cadit sub cireulo lunae.

Partes autem huius scientiae, secundum quod dixerunt sapientes primi, octo sunt, scilicet scientia de iudiciis, scientia

25 de medicina, scientia de nigromantia secundum physicam, scientia de imaginibus, scientia de agricultura, scientia de navigando, scientia de alkimia quae est scientia de con- versione rerum in alias species, scientia de speculis.

Haec autem scientia naturalis largior est et lalior quam

30 quaelibet illarum scientiarum. disciplinalium. Et quia in se est latissima, et quia scimus eam indigere aliis quae sunt priores ea, idcirco oportet differre quoque scientiam de iudiciis et scien- tiam de medicina, quas sibi ascribit, qui noscit earum digni- tatem et legendi ordinera ; nedum aliquam illarum non est facile

as pertingere nee scire verissime, nisi illi qui adeptus est cogni- tionem omnium quae praeposita et praedicta sunt. Et in hac

Liber Alpharabii de ortu sclentiarum.

scientia perficitur cognitio omnium accidentium substantiae ab- solutae quae continetur siib circulo lunae, et cognitio totius massae illius substantiae cui accidit mutatio formae secundum augmentum et detrimentum.

Remansit ergo scientia de massa substantiae superioris, quia cetera de dispositionibus et accidentibus eius iam com- prehensa sunt. Nolo autem intelligere substantiam superiorera nisi spliaeram circuravolubilem et mobilem motu natural! de- servientem constitutioni huius mundi secundum potentiam dei et sapientiam et voluntatem eius qui est benedictus et excelsus. Manifestum est igitur ex praemissis quomodo emergit scientia naturalis et unde orta est.

Dictio de cognoscenda causa ex qua orta est scientia divina

quae est cognitio de deo.

Dico quod substantia^superior, postquam mentionem feci- raus de lila et consideravimus eius essentiam, induxit nos ad inquirendum de illa et de eius massa. Emersit ergo scientia de substantia caeli et cognitio de substantiis quae sunt in illo, scilicet stellis, secundum inaequalitatem suarum mensurarum et diversitatem dispositionum earum. Fuit ergo haec scientia de natura.

Deinde consideravimus an haec substantia haberet factorem, et an esset possibile eara non habere factorem, et an esset aeterna, non habens prius nee posterius, nee principium nee finem, sicut dixit ille qui non se exercuit in speculatione nee assuefactus est in scientia nee novit scientias naturales nee argumentationes logicas. Inquisitio ergo de hoc fuit causa cognoscendi de um et accedendi ad cognoscendum creatorem substantiae et accidentis. Ex quibus emersit speculatio quae nos perduxit ad eius esse et compulit nos scire quoniam est. Et scientia to de hoc vocatur scientia post naturam, scilicet scientia divina. Quae est finis scientiarum et perfectio earum, et post illam non restat ulla inquisitio; ipsa enim est finis ad quem tendit omnis inquisitio et in ea quiescit.

Patet ergo unde emersit scientia divina et unde orta est. Et similiter etiam iam patet unde ortae sunt omnes aliae seien-

I

22 Alpharabi, Über den Ursprung der Wissenschaften.

tiae quae sunt priores ea. Patuit enim eas esse ex occasione dispositionum siibstantiae et accidentium eius et concomitantium eam quae ostendit sensus et comprehendit intellectus.

<Cap. IL>

5 Hoc autem totum quod diximus adinventum est speculando,

non lingua loquendo nee discendo nee docendo. Sed quautum ad rationem docendf et discendi, quae fit loquendo, narrando, interrogando et respondendo, dico quod primum principium omnium scientiarum est scientia de lingua, id est de im-

10 positione nominum rebus, scilicet substantiae et accidenti.

Secunda vero est scientia grammaticae, quae est scientia ordinandi nomina imposita rebus, et componendi orationes et locutiones quae significant dispositiones substantiae et acci- dentia eius et sequentia.

15 Tertia est scientia logicae, quae est scientia ordinandi

propositiones enuntiativas secunduin figuras logicas ad eli- cieudas conclusiones^ quibus pervenitur ad Cognitionen! incogni- torum et ad iudicandum de illis an sint vera vel falsa.

Quarta vero est scientia poeticae, quae est scientia ordi-

20 nandi dictiones secundum gravitatem et consequentiam, scilicet secundum proportiones dictionum et tempora peduni, taliter, scilicet aut quatuor aut sex aut octo; et hi sunt numeri termi- nantes hoc et apti ad hoc.

Haöc igitur est ordinatio scientiarun? praecedentiura

25 scientiam arithmeticae, quae postea continuantur ei, sicut praeordinatae sunt.

Unde hoc diligenter considera et comprehende, ut sit tibi occasio compellens animum tuum ad dulcedinem sapientiae et ad araorem veritatis, quia per hoc comprehendes quicquid secreti

30 est et quicquid boni est, si deus voluerit.

<Cap. III>

Ad consummandum autem dictionem nostram adicienda

est probatio qua probetur quod in creatis nihil est nisi sub-

stantia et accidens tantum.

35 Exempli autem gratia sit substantia pomum et accidens

eius ruber, ut de omnibus fiat probatio in uno. Dico igitur

Liber Alpharabii de ortu scientiarum.

quod in crcatis nihil est nisi pomum et eins rubor. Cuius pro- batio haec est, quia quicquid est, aut est per se existens aiit non est per se existens. Haec divisio fit per contradictorias, inter quas medium nee cogitari potest nee intelligi. Existens autem per se est id quod vocatur substantia, sicut pomum et quicquid est huiusmodi. Quod autem est non per se existens, est id quod vocamus accidens, ut rubor pomi et quicquid est huiusmodi. Constat ergo quod quicquid generatum est, aut est substantia, ut pomum, aut accidens, ut rubor qui subsistit in pomo; et hoc est quod probare intendimus.

Post hoc autem restat probare quod creator eorum est praeter illa et largitor esse est aliud ab eis, qui est deus, praeter quem non est deus, qui est creator substantiae et acci- dentis. Sed quia ex signis evidentibus et miraculis convincen- tibus apud peritissimos manifestum est hoc, ideo non curavimus inducere probationem ad hoc, et quia nostra intentio longe est ab hoc.

<cap. iv.y

Scias autem materias esse quinque, scilicet terram, aquam, aerem, ignem et caelum. Caelum autem, quod sua natura movetur, movet haec reliqua quatuor et permiscet et complexionatur ea, quia caelum si non esset, nee moverentur nee permiscerentur. Ex motu igitur eorum et permixtione figuratur substantia quae est sub circulo lunae multis figuris, et permutatur de accidente ad accidens et de forma ad formam et de figura ad figuram, ut de triangulo ad quadrangulum et ' huiusmodi et de terra in aquam et huiusmodi et de albo in nigrum et huiusmodi. Ipsa autem in se non permutatur, nee ex permutatione accidentium in substantia corrumpitur eius essentia, quia ex permutatione accidentium in illa non destruitur ipsa substantia, sed accidentia eius destruuntur ex permutatione eorum in illa.

Probatio autem quod caelum est materia quinta, haec est, quod caelum nee est calidum nee frigidum nee humidum nee siccum nee leve nee ponderosum. Ergo natura eius est praeter haec quatuor.

24 Alpharabl, Über den Ursprung der Wissenschaften.

Maxima autem divisio scientiarum fit in scientia de caelo et scientia de omni quod continetur sub caelo et scientia de eo quod est praeter haec.

Massa autem substantiae quam continet caelum, scilicet

5 quod est sub circulo lunae, est ex igne et aere, aqua et terra. Quae substantia semper est una; sed permutantur tantum acci- dentia eins ex qualitatibus quatuor, quae sunt calor et frigi- ditas, humiditas et siccitas. Verbi gratia sucus cibi qui con- vertitur in sanguinem, ipse idem est nisi quia tingitur et postea

10 convertitur in carnem ; et cum sit idem, figuratur alia f igura et coloratur alio colore. Similiter ipsa palma et os dactyli et ipse homo est substantia permanens nee permutatur nisi in figura et accidentibus. Et ex hac ratione substantia quae est sub circulo lunae vocatur corruptibilis. Substantia vero caeli non

15 permutatur nisi loeo tantum, nee formatur multis formis, nee figuratur multis figuris ; et propter hoc probatur quod eins massa est praeter massani huius substantiae corruptibilis.

Quod autem est praeter hoc et illud, nee massam habet nee materiam nee accidens, sed est separatum a substanti's et

20 accidentibus, hoc est solus deus, qui est benedictus et excelsus super omnes deos. Explicit.

Source: Münster: Aschendorff (Beiträge XIX, 3), ed. Clemens Baeumker, 1916 — public domain. Attribution as printed: some manuscripts ascribe the work to Avicenna; Latin text only — Baeumker's German introduction, translation and apparatus are not reproduced
Status: not stated · License: Public domain

Back to top ↑